Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana adprehendero, e caelesti templo ad priuatas domos non † consentaneos usus transtulisse uidear. adtingam igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis adferre possunt. In exercitu Xerxis, quem † aduersus prouinciam Graeciam contraxerat, equae partu leporem editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est euentus: nam qui mare classibus, terram pedestri et fugax animal pauido regressu regnum suum repetere est coactus. Eidem montem Athon uix tandem transgresso, priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis inuadendae consilium agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius uinum in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio conuersum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si quod uestigium in uaecordi pectore sensus fuisset, ante de Leonida et † a caesare Spartanis abunde monitum.