Pompeius uero Magnus in acie Pharsalica uictus a Caesare, fuga quaerens salutem cursum in insulam Cyprum, ut aliquid in ea uirium contraheret, classe direxit adpellensque ad oppidum Paphum conspexit in litore speciosum aedificium gubernatoremque interrogauit quod ei nomen esset. qui respondit *katwbasi/leia uocari. quae uox spem eius quae quantulamcumque restabat conminuit, neque id dissimulanter tulit: auertit enim oculos ab illis tectis ac dolorem, quem ex diro omine ceperat, gemitu patefecit.