C. autem Mario obseruatio ominis procul dubio saluti fuit, quo tempore hostis a senatu iudicatus in domum Fanniae Minturnis custodiae causa deductus est. animaduertit enim asellum, cum ei pabulum obiceretur, neglecto eo ad aquam procurrentem. quo spectaculo deorum prouidentia quod sequeretur oblatum ratus, alioquin etiam interpretandarum religionum peritissimus, a multitudine, quae ad opem illi ferendam confluxerat, inpetrauit ut ad mare perduceretur ac protinus nauiculam conscendit eaque in Africam peruectus arma Sullae uictricia effugit.