maerentem et placidis adgressus flectere dictis: tene, inquit, ‘magnae vastator debite Troiae, quem Danaae classes, quem divum oracula poscunt, erectumque manet reserato in limine Bellum, callida femineo genetrix violavit amictu commisitque illis tam grandia furta latebris speravitque fidem? nimis o suspensa nimisque mater! an haec tacita virtus torperet in umbra, quae vix audito litui clangore refugit et Thetin et comites et quos suppresserat ignes? nec nostrum est, quod in arma venis sequerisque precantes: venisses —’ dixit, quem talibus occupat heros Aeacius: ‘longum resides exponere causas maternumque nefas; hoc excusabitur ense Scyros et indecores, fatorum crimina, cultus. tu potius, dum lene fretum zephyroque fruuntur carbasa, quae Danais tanti primordia belli, ede: libet iustas hinc sumere protinus iras.’ hic Ithacus paulum repetito longius orsu: ‘fertur in Hectorea, si talia credimus, Ida electus formae certamina solvere pastor commissum P: confessum ω . Ida P: ora ω . sollicitas tenuisse deas nec torva Minervae ora nec aetherii sociam rectoris amico lumine, sed solam nimium vidisse Dionen. atque adeo lis illa tuis exorta sub antris concilio superum, dum Pelea dulce maritat Pelion, et nostris iam tunc promittens armis, ira quatit victas; petit exitialia iudex praemia: raptori faciles monstrantur Amyclae. ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit