credens peperisse Iovi; nec inulta dolebis cognatisque utere fretis: dabo tollere fluctus, pellere luctus P: tollere fluctus ω . fluctibus unum ω . fluctibus unam P: fletibus udam, neptibus unam, fluctibus imum edd. undabit ω : undavit P: Garrod conj. turpabit. cum reduces Danai nocturnaque signa Caphereus exseret et dirum pariter quaeremus Ulixen.’ Dixerat, illa gravi vultum demissa repulsa, quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat Iliacis, alios animo commenta paratus, tristis ad Haemonias detorquet brachia terras, ter conata manu, liquidum ter gressibus aequor reppulit et niveas feriunt vada Thessala plantas. laetantur montes et conubialia pandunt antra sinus lateque deae Sperchios abundat obvius et dulci vestigia circuit unda. illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat pectore consilia et sollers pietate magistra longaevum Chirona petit, domus ardua montem perforat et longo suspendit Pelion arcu; pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas, signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit accubitu genioque locum monstrantur: at intra Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis fratribus, hic hominum nullos experta cruores spicula nec truncae bellis genialibus orni aut consanguineos fracti crateres in hostes, sed pharetrae insontes et inania terga ferarum. haec quoque dum viridis; nam tunc labor unus inermi nosse salutiferas dubiis animantibus herbas, aut monstrare lyra veteres heroas alumno. Et tunc venatu rediturum in limine primo animo P: iterum ω . opperiens properatque dapes largoque serenat