dasne? an gens humilis tibi degeneresque videmur? non renuis; iunge ergo manus et concipe foedus atque ignosce tuis. tacito iam cognita furto Deidamia mihi; quid enim his obstare lacertis, qua potuit nostras possessa repellere vires1? me luere ista iube; pono arma et reddo Pelasgis et maneo, quid triste fremis? quid lumina mutas? iam socer es’ — natum ante pedes prostravit et addit: ‘ iamque avus: immitis quotiens iterabitur ensis! turba sumus.’ tunc et Danai per sacra fidemque hospitii blandusque precum compellit Ulixes, ille, etsi carae comperta iniuria natae et Thetidis mandata movent prodique videtur depositum tam grande deae, tamen obvius ire tot metuit fatis Argivaque bella morari; fac velit: ipsam illic matrem sprevisset Achilles, nec tamen abnuerit genero se iungere tali: vincitur, areanis effert pudibunda tenebris Deidamia gradum, veniae nec protinus amens credit et opposito genitorem placet Achille. Mittitur Haemoniam, magnis qui Pelea factis impleat et classem comitesque in proelia poscat, nec non et geminas regnator Scyrius alnos deducit genero viresque excusat Achivis. tunc epulis consumpta dies, tandemque retectum foedus et intrepidos nox conscia iungit amantes. repellere vires Kohlmann: repellere vir P: evadere flammas ω . Illius ante oculos nova bella et Xanthus et Ide Argolicaeque rates atque ipsas cogitat undas auroramque timet: cara cervice mariti fusa novi lacrimas iam solvit et occupat artus.