attonitum factis inopinaque monstra paventem, sicut erat, nudis Lycomedem adfatur in armis: β€˜me tibi, care pater, β€” dubium dimitte pavorem! β€” me dedit alma Thetis: te pridem tanta manebat gloria; quaesitum Danais tu mittis Achillem, gratior et magno, si fas dixisse, parente et dulci Chirone mihi. sed corda parumper huc adverte libens atque has bonus accipe voces: Peleus te nato socerum et Thetis hospita iungunt, adlegantque suos utroque a sanguine divos. unam virgineo natarum ex agmine poscunt: dasne? an gens humilis tibi degeneresque videmur? non renuis; iunge ergo manus et concipe foedus atque ignosce tuis. tacito iam cognita furto Deidamia mihi; quid enim his obstare lacertis, qua potuit nostras possessa repellere vires1? me luere ista iube; pono arma et reddo Pelasgis