saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles. Ut placata fames epulis bis terque repostis, rex prior adloquitur paterisque hortatur Achivos: ‘invideo vestris, fateor, decora inclita gentis Argolicae, coeptis: utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas! saltem si suboles, aptum quam mittere bello — nunc ipsi viresque meas et cara videtis pignora: quando novos dabit haec mihi turba nepotes?’ dixerat, et sollers arrepto tempore Ulixes: ‘ haud spernenda cupis; quis enim non visere gentes innumeras variosque duces atque agmina regum ardeat? omne simul roburque decusque potentis