Pelides avidusque novos heroas et arma vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent regali strepitu et picto discumbitur auro, cum pater ire iubet natas comitesque pudicas natarum, subeunt, quales Maeotide ripa, cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum moenia, sepositis epulantur Amazones armis. tum vero intentus vultus ac pectora Ulixes perlibrat visu, sed nox inlataque fallunt iure P ω : aure Garrod (Theb. i. 366). lumina et extemplo latuit mensura iacentum. at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret