virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum ductores Graiamque ratem sociosque receptos. iure pavent aliae; sed vix nova gaudia celat Pelides avidusque novos heroas et arma vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent regali strepitu et picto discumbitur auro, cum pater ire iubet natas comitesque pudicas natarum, subeunt, quales Maeotide ripa, cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum moenia, sepositis epulantur Amazones armis. tum vero intentus vultus ac pectora Ulixes perlibrat visu, sed nox inlataque fallunt iure P ω : aure Garrod (Theb. i. 366). lumina et extemplo latuit mensura iacentum. at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles. Ut placata fames epulis bis terque repostis, rex prior adloquitur paterisque hortatur Achivos: ‘invideo vestris, fateor, decora inclita gentis Argolicae, coeptis: utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas! saltem si suboles, aptum quam mittere bello —