Peliden; tu cuncta citus de puppe memento ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis, qui pulcher signis auroque asperrimus; hasta haec sat erit: tecum lituo bonus adsit Agyrtes occultamque tubam tacitos adportet in usus.’ Dixerat, atque ipso portarum in limine regem cernit et ostensa pacem praefatus oliva: ‘magna, reor, pridemque tuas pervenit ad aures fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc Europamque Asiamque quatit, si nomina forte huc perlata ducum, Adit quibus ultor Atrides: hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes. causa viae — metuam quid enim tibi cuncta fateri, cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 — hasta P: ardet ω : astat E, Garrod and conj. Kohlmann. haec P562: nec Garrod. unus 562: imus PE. explorare aditus invisaque litora Troiae, quidve parent.’ medio sermone intercipit ille: ‘adnuerit Fortuna, precor, dextrique secundent ista dei! nunc hospitio mea tecta piumque inlustrate larem.’ simul intra limina ducit. nec mora, iam mensas famularis turba torosque instruit, interea visu perlustrat Ulixes scrutaturque domum, si qua vestigia magnae virginis aut dubia facies suspecta figura; porticibusque vagis errat totosque penates, ceu miretur, adit: velut ille cubilia praedae indubitata tenens muto legit arva Molosso venator, videat donec sub frondibus hostem porrectum somno positosque in caespite dentes. Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula,