fraude latens, ultro confessum in proelia ducent Peliden; tu cuncta citus de puppe memento ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis, qui pulcher signis auroque asperrimus; hasta haec sat erit: tecum lituo bonus adsit Agyrtes occultamque tubam tacitos adportet in usus.’ Dixerat, atque ipso portarum in limine regem cernit et ostensa pacem praefatus oliva: ‘magna, reor, pridemque tuas pervenit ad aures fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc Europamque Asiamque quatit, si nomina forte huc perlata ducum, Adit quibus ultor Atrides: hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes. causa viae — metuam quid enim tibi cuncta fateri, cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 — hasta P: ardet ω : astat E, Garrod and conj. Kohlmann. haec P562: nec Garrod. unus 562: imus PE. explorare aditus invisaque litora Troiae,