me petit haec, mihi classis, ait, ‘funesta minatur, agnosco monitus et Protea vera locutum, ecce novam Priamo facibus de puppe levatis fert Bellona nurum: video iam mille carinis Ionium Aegaeumque premi; nec sufficit, omnis quod plaga Graiugenum tumidis coniurat Atridis: iam pelago terrisque meus quaeretur Achilles, et volet ipse sequi, quid enim cunabula parvo Pelion et torvi commisimus antra magistri? illic, ni fallor, Lapitharum proelia ludit illa ubi ω : illa P. improbus et patria iam se metitur in hasta, o dolor, o seri materno in corde timores! non potui infelix, cum primum gurgite nostro Rhoeteae cecidere trabes, attollere magnum aequor et incesti praedonis vela profunda tempestate sequi cunctasque inferre sorores? nunc quoque — sed tardum, iam plena iniuria raptae, ibo tamen pelagique deos dextramque secundi, quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo unam hiemem.’ dixit magnumque in tempore regem aspicit. Oceano veniebat ab hospite, mensis laetus et aequoreo diffusus nectare vultus — unde hiemes ventique silent cantuque, quieto armigeri Tritones eunt scopulosaque cete Tyrrhenique greges circumque intraque rotantur rege salutato; placidis ipse arduus undis eminet et triplici telo iubet ire iugales, illi spumiferos glomerant a pectore cursus, pone natant delentque pedum vestigia cauda—