et sperata diu plorant conubia Nymphae. Iam premit astra dies humilique ex aequore Titan rorantes evolvit equos et ab aethere magno sublatum curru pelagus cadit, at vada mater Scyria iamdudum fluctus emensa tenebat, exierantque iugo fessi delphines erili: cum pueri tremefacta quies oculique patentes infusum sensere diem. stupet aere primo, quae loca, qui fluctus, ubi Pelion? omnia versa atque ignota videt dubitatque agnoscere matrem. occupat illa manu blandeque adfata paventem: ‘si mihi, care puer, thalamos sors aequa tulisset, quos dabat, aetheriis ego te complexa tenerem rogat ω : rotat P. tenuior Postgate: senior P: tenuis ω . sidus grande plagis, magnique puerpera caeli nil humilis Parcas terrenaque fata vererer. nunc impar tibi, nate, genus, praeclusaque leti tantum a matre via est; quin et metuenda propinquant tempora et extremis admota pericula metis, cedamus, paulumque animos submitte viriles atque habitus dignare meos, si Lydia dura pensa manu mollesque tulit Tirynthius hastas, si decet aurata Bacchum vestigia palla verrere, virgineos si Iuppiter induit artus, nec magnum ambigui fregerunt Caenea sexus: hac sine, quaeso, minas nubemque exire malignam, mox iterum campos, iterum Centaurica reddam lustra tibi: per ego hoc decus et ventura iuventae gaudia, si terras humilemque experta maritum te propter, si progenitum Stygos amne severo armavi — totumque utinam! — , cape tuta parumper