balneum Claudii Etrusci Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro. nec lassata voco totiens mihi numina. Musas; et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan. tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. Naidas, undarum dominas, regemque corusci ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae, ponite: dilecto volo lascivire sodali. iunge. puer. cyathos—set ne numerare labora— cunctantemque intende chelyn: discede Laborque Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis balnea dumque procax vittis hederisque, soluta fronde verecunda. Clio mea ludit Etrusco. ite. deae virides, liquidosque advertite vultus et vitreum teneris crimen redimite corymbis, veste nihil tectae, quales emergitis altis fontibus et visu Satyros torquetis amantes, non vos. quae culpa decus infamastis aquarum. set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. verecunda Bachrens: verecundo M. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni, vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae, incolitis Thybrimque novis attollitis undis, quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu—: vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti monstravitque artes: neu vilis flamina caminos ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum. non huc admissae Thasos aut undosa Carystos, maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites: sola nitet flavis Nomadum decisa metallis purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro ipse cruentavit maculis lucentibus Attis, quasque Tyrus niveas secat et Sidonia rupes, vix locus Eurotae, viridis cum regula longo lucentibus M: liventibus Pol., Markland: cf. Apoll. Sid. xxii. 137. quasque Tyrus Dom.: quoque tiri M: cumque Tyri Vollmer: quasque Tyrus niveas secuit Lafaye: quamque Paros niveam Postgate: quaeque Tyri vincas fucatam (or, fucum et quae) sindona rupes Stater. See also C.R. xx. pp. 38, 39. united herself indissolubly to him. Cebrenis is Oenone. Hylas, ward of Hercules, was drawn by a nymph into the spring where he was getting water. drinking respectively, from the purity of the one and the Synnada distinctu variat, non limina cessant, effulgent camerae, vario fastigia vitro in species animosque nitent. stupet ipse beatas circumplexus opes et parcius imperat ignis. multus ubique dies, radiis ubi culmina totis perforat atque alio sol improbus uritur aestu. nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabis aera. sed argento felix propellitur unda argentoque cadit labrisque nitentibus instat delicias mirata suas et abire recusat. extra autem niveo qui margine caerulus amnis vivit et in summum fundo patet omnis ab imo, cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo. hic te perspicuum melius. Narcisse, videres, hic velox Hecate velit et deprensa lavari. quid nunc strata solo referam tabulata crepantis auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem? nec si Baianis veniat novus hospes ab oris, talia despiciet—fas sit componere magnis parva—Neronea nec qui modo lotus in unda, hic iterum sudare neget, macte, oro, nitenti ingenio curaque puer! tecum ista senescant et tua iam melius discat fortuna renasci! in summum fundo s : in fundum summo M.