soteria Rutili Gallici Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique turbes M: vibres Seriverius. storms; Aege, daughter of Olenus, was changed into a goat. was one of the founders of Tibur. conciliata redit dubitataque sidera cernit Gallicus, es caelo. dive. es, Germanice. cordi —quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministro imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix ponderis immensi damnosaque fila senectae exuit atque alios melior revirescit in annos, ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae. quae tua longinquis implorant iura querelis, certent laetitia, nosterque ex ordine collis confremat et sileant peioris murmura famae! quippe manet longumque aevo redeunte manebit. quem penes intrepidae mitis custodia Romae, nec tantum induerint fatis nova saecula crimen aut instaurati peccaverit ara Tarenti. Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum: ipse veni viresque novas animumque ministra. qui caneris; docto nec enim sine numine tantus Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti iudicium mentemque viris, licet enthea vatis es s : et M: dive es Pol.: dives M: dis es Dom.: Diti es Postgate. qui Pol. (from P): quis M. excludat Pimplea sitim nec conscia detur Pirene: largos potius mihi gurges in haustus. qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem frangitur et nostras curat facundia leges. quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo reddimus et dives praedae tamen accipit omni exuvias Diana tholo captivaque tela Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius eloquium, fandique opibus sublimis abundas. sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris luna. et in oceanum rivi cecidere minores. Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi lumina et ignarae plebis lugere potentes? non labente Numa timuit sic Curia felix Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto. hoc illud: tristes invitum audire catenas, parcere verberibus nec qua iubet alta potestas ire, sed armatas multum sibi demere vires dignarique manus humiles et verba precantum, reddere iura foro nec proturbare curules et ferrum mulcere toga. sic itur in alta pectora, sic mixto reverentia Adit amori. ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati terruit et subiti praeceps iuvenile pericli, nil cunctante malo. non illud culpa senectae —quippe ea bissenis vixdum orsa excedere lustris—, sed labor intendens animique in membra vigentis imperium vigilesque suo pro Caesare curae, dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus insidiosa quies et pigra oblivio vitae. Tunc deus. Alpini qui iuxta culmina dorsi signat Apollineos sancto cognomine lucos, respicit heu tanti pridem securus alumni. praecidensque moras: ‘nunc mecum, Epidauria proles, hinc" ait "i gaudens: datur—aggredienda facultas!— ingentem recreare virum, teneamus adorti tendentes iam fila colos: ne fulminis atri sit metus: has ultro laudabit Iuppiter artes. nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam servo animam, atque adeo breviter, dum tecta subimus. expediam. genus ipse suis permissaque retro nobilitas: nec origo latet, sed luce sequente vincitur et magno gaudet cessisse nepoti. prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens eloquio; mox innumeris exercita castris occiduas primasque domos et sole sub omni permeruit iurata manus nec in otia pacis permissum laxare animos ferrumque recingi. hunc Galatea vigens ausa est incessere bello —me quoque—perque novem timuit Pamphylia messes Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci pridem Dom.: precidem M. praecidens Housman: progressus M: praegressus s . ait, i Bursian: alti M. tendentes Markland: tendatis M. Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes. quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis nec promissa semel. Libyci quid mira tributi obsequia et missum media de pace triumphum laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes Cannensesque animae; primusque insigne tributum ipse palam lacera poscebat Regulus umbra, non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem pandere, cum tanti lectus rectoris habenas, Gallice, Fortuna non admirante subisti. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo, nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora carmina patricio pueri sonuistis in ostro, si qua salutifero gemini Chironis in antro herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis educat, Idaea profert quam Creta sub umbra dictamni florentis opem. quoque anguis abundat After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’ Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus pugnantemque animam: ritu se cingit uterque Paconio monstrantque simul parentque volentes, donec letiferas vario medicamine pestes et suspecta mali ruperunt nubila somni. adiuvat ipse deos morboque valentior omni occupat auxilium, citius non arte refectus Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae saeva Machaonio coierunt vulnera suco. Quis mihi tot coetus inter populique patrumque sit curae votique locus? tamen ardua testor sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta aucupor 3; immensae veluti conexa carinae cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis parva receptat aquas et eodem volvitur austro. Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, nectite! nemo modum transmissi computet aevi: hic vitae natalis erit. tu Troica dignus saecula et Euboici transcendere pulveris annos Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra digna litem? nec si vacuet Mevania valles aut praestent niveos Clitumna novalia tauros, benignum Lindenbroy: benigne M. carpsi Dom.: carpsit M. aucupor Heinsius: auguror M. sufficiam. sed saepe deis hos inter honores caespes et exiguo placuerunt farra salino.