<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> Rursus silentio interposito maiore multo voce sibi
quam Cinnae irascebatur : " Quid vivis, si perire
te tam multorum interest ? Quis finis erit suppliciorum ? Quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones
acuant ; non est tanti vita, si, ut ego non peream,
 tam multa perdenda sunt.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>" Interpellavit tandem
illum Livia uxor et : " Admittis," inquit, " muliebre
consilium ? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata
remedia non procedunt, temptant contraria. Severitate nihil adhuc proiecisti; Salvidienum Lepidus
secutus est. Lepidum Murena, Murenam Caepio,
Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum

<pb n="p.384"/>
ausos pudet. Nunc tempta, quomodo tibi cedat
clementia; ignosce L. Cinnae. Deprensus est;
iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae
 potest.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>" Gavisus, sibi quod advocatum invenerat,
uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo
amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit et
Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus
e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram
iussisset : " Hoc," inquit, " primum a te peto, ne
me loquentem interpelles, ne medio sermone meo
proclames ; dabitur tibi loquendi liberum tempus.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p> Ego te, Cinna, cum in hostium castris invenissem,
non factum tantum mihi inimicum sed natum,
servavi, patrimonium tibi omne concessi. Hodie
tam felix et tam dives es, ut victo victores invideant.
Sacerdotium tibi petenti praeteritis compluribus,
quorum parentes mecum militaverant, dedi ; cum
 sic de te meruerim, occidere me constituisti.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>" Cum
ad hanc vocem exclamasset procul hanc ab se abesse
dementiam : " Non praestas," inquit, " fidem,
Cinna ; convenerat, ne interloquereris. Occidere,
inquam, me paras " ; adiecit locum, socios, diem,
ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>