<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p> Et cum defixum videret nec ex conventione iam,
sed ex conscientia tacentem : " Quo," inquit, " hoc
animo facis ? Ut ipse sis princeps ? Male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad im-

<pb n="p.386"/>
perandum nihil praeter me obstat. Domum tueri tuam
non potes, nuper libertini hominis gratia in privato
iudicio superatus es ; adeo nihil facilius potes quam
contra Caesarem advocare. Cedo, si spes tuas solus
impedio, Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi
et Servilii ferent tantumque agmen nobilium non
inania nomina praeferentium, sed eorum, qui imagini-
bus suis decori sint ? "
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p> Ne totam eius orationem repetendo magnam
partem voluminis occupem (diutius enim quam
duabus horis locutum esse constat, eum hanc poenam,
qua sola erat contentus futurus, extenderet) :
" Vitam," inquit, " tibi, Cinna, iterum do, prius
hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno
die inter nos amicitia incipiat ; contendamus, utrum
ego meliore fide tibi vitam dederim an tu debeas."
<note n="marg">12</note> Post hoc detulit ultro consulatum questus, quod non
auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, heres solus illi fuit. Nullis amplius insidiis
ab ullo petitus est.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Ignovit abavus tuus victis ; nam si non ignovisset, quibus imperasset ? Sallustium et Cocceios
et Deillios et totam cohortem primae admissionis
ex adversariorum castris conscripsit ; iam Domitios,
Messalas, Asinios, Cicerones, quidquid floris erat
in civitate, clementiae suae debebat. Ipsum Lepidum quam diu mori passus est ! Per multos annos

<pb n="p.388"/>
tulit ornamenta principis retinentem et pontificatum
maximum non nisi mortuo illo transferri in se passus
est; maluit enim illum honorem vocari quam
 spolium. Haec eum clementia ad salutem securitatemque perduxit;
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> haec gratum ac favorabilem
reddidit, quamvis nondum subactis populi Romani
cervicibus manum imposuisset; haec hodieque
praestat illi famam, quae vix vivis principibus servit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Deum esse non tamquam iussi credimus ; bonum
fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen
convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam
quod contumelias quoque suas, quae acerbiores
principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate
exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit,
quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret,
quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent,
 diplomata daret.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>