<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p> Voluntas oportet
ante saeviendi quam causa deficiat ; alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant
et multa satorum genera, ut densiora surgant,
reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum
numerum tollendo ; parentes enim liberique eorum,
qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum
singulorum succedunt.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Hoc quam verum sit, admonere te exemplo
domestico volo. Divus Augustus fuit mitis princeps,
si quis illum a principatu suo aestimare incipiat ; in
communi quidem rei publicae gladium movit. Cum
hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum
egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum
absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus
 petierat, iam fuerat collega proscriptionis.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>