<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus,
quod humillimi habent. " Ista," inquis, " servitus
est, non imperium." Quid ? tu non experiris istud
nobis esse, tibi servitutem ? Alia condicio est

<pb n="p.378"/>
eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent,
quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et
vitia tenebras habent ; vestra facta dictaque rumor
excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem
famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint,
 magnam habituri sunt.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Quam multa tibi non licent,
quae nobis beneficio tuo licent ! Possum in qualibet
parte urbis solus incedere sine timore, quamvis
nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad
latus gladius ; tibi in tua pace armato vivendum est.
Aberrare a fortuna tua non potes ; obsidet te et,
quocumque descendis, magno apparatu sequitur.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>