Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso. Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus ; possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit ; timent praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus gratiam infirmitas videtur, non clementia ; at cui ultio in facili est, is omissa ea certam laudem man- suetudinis consequitur. Humili loco positis exercere manum, litigare, in rixam procurrere ac morem irae suae gerere liberius est ; leves inter paria ictus sunt ; regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate est.