<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc
exemplum principi constituam, ad quod formetur,
ut se talem esse civibus, quales sibi deos velit.
Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque
erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta

<pb n="p.376"/>
perniciem ? Et quis regum erit tutus, cuius non
 membra haruspices colligant ?
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Quod si di placabiles
et aequi delicta potentium non statim fulminibus
persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus
praepositum miti animo exercere imperium et cogitare,
uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit,
sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia
quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant ! Atqui
non alia facies est quieti moratique imperii quam
 sereni caeli et nitentis.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>