<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> In magna
imperia ex minoribus petamus exemplum. Non
unum est imperandi genus ; imperat princeps civibus
suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus
 vel centurio militibus.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Nonne pessimus pater videbitur, qui adsiduis plagis liberos etiam ex levissimis
causis compescet ? Uter autem praeceptor liberali-
bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si
memoria illis non constiterit aut si parum agilis in
legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et
verecundia emendare ac docere malit ? Tribunum
centurionemque da saevum : desertores faciet,
 quibus tamen ignoscitur.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>