Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset; mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ; debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri. O dignum, quem in consilium patres advocarent ! O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent! Haec clementia principem decet; quocumque venerit, mansuetiora omnia faciat. Nemo regi tam vilis sit, ut illum perire non sentiat, qualiscumque pars imperii est.