Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri, bonum principem. Cogniturus de filio Tarius advocavit in consilium Caesarem Augustum ; venit in privatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit, non dixit : " Immo in meam domum veniat " ; quod si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non patris. Audita causa excussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus argue- batur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet, ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset ; deinde, priusquam aperirentur codicilli, iuravit se Tarii, hominis locupletis, hereditatem non aditurum.