<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non
adulatione vana adducti. Cetera enim cognomina
honori data sunt ; Magnos et Felices et Angustos
diximus et ambitiosae maiestati quidquid potuimus
titulorum congessimus illis hoc tribuentes ; Patrem
quidem Patriae appellavimus, ut sciret datam sibi
potestatem patriam, quae est temperantissima
 liberis consulens suaque post illos reponens.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Tarde
sibi pater membra sua abscidat, etiam, cum absci-

<pb n="p.400"/>
derit, repellere cupiat, et in abscidendo gemat
cunctatus multum diuque ; prope est enim, ut
libenter damnet, qui cito ; prope est, ut inique
puniat, qui nimis.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>