Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti. Cetera enim cognomina honori data sunt ; Magnos et Felices et Angustos diximus et ambitiosae maiestati quidquid potuimus titulorum congessimus illis hoc tribuentes ; Patrem quidem Patriae appellavimus, ut sciret datam sibi potestatem patriam, quae est temperantissima liberis consulens suaque post illos reponens. Tarde sibi pater membra sua abscidat, etiam, cum absci- derit, repellere cupiat, et in abscidendo gemat cunctatus multum diuque ; prope est enim, ut libenter damnet, qui cito ; prope est, ut inique puniat, qui nimis.