<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> Eadem de

<pb n="p.398"/>
illo homines secreto loquuntur quae palam. Tollere
filios cupiunt et publicis malis sterilitas indicta
recluditur; bene se meriturum de liberis suis
quisque non dubitat, quibus tale saeculum ostenderit.
Hic princeps suo beneficio tutus nihil praesidiis eget,
arma ornamenti causa habet.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>  Quod ergo officium eius est ? Quod bonorum
parentium, qui obiurgare liberos non numquam
blande, non numquam minaciter solent, aliquando
admonere etiam verberibus. Numquid aliquis sanus
filium a prima offensa exheredat ? Nisi magnae
et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus
est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad
decretorium stilum; multa ante temptat, quibus
dubiam indolem et peiore iam loco positam revocet ;
simul deploratum est, ultima experitur. Nemo ad
supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia con-
 sumpsit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>