<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Non potest
habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros,
quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad
mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis
homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac
sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum
ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi

<pb n="p.396"/>
mutare mores. Hoc enim inter cetera vel pessimum
habet crudelitas, perseverandum est nec ad meliora
patet regressus ; scelera enim sceleribus tuenda
sunt. Quid autem eo infelicius, cui iam esse malo
 necesse est ?
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> O miserabilem illum, sibi certe!
Nam ceteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac
rapinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta
reddidit tam externa quam domestica, cum arma
metuat, ad arma confugiens, non amicorum fidei
credens, non pietati liberorum ; qui, ubi circumspexit, quaeque fecit quaeque facturus est, et
conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis
adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat,
 invisior sibi quam servientibus.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>