<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi014.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Hoc non est mentitus ; pauci Sullae videbantur. Sed
mox de Sulla, cum quaeremus, quomodo hostibus
irascendum sit, utique si in hostile nomen cives et
ex eodem corpore abrupti transierint ; interim, hoc
quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter
regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet
non minus armis valletur ; sed alter arma habet,
quibus in munimentum pacis utitur, alter, ut magno
timore magna odia compescat, nec illas ipsas manus,
 quibus se commisit, securus adspicit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> Contrariis in
contraria agitur ; nam cum invisus sit, quia timetur,

<pb n="p.394"/>
timeri vult, quia invisus est, et illo exsecrabili versu,
qui multos praecipites dedit, utitur :
<quote rend="blockquote">Oderint, dum metuant,</quote>
ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum
odia creverunt.
Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus
vero et acer et extrema admovens in audaciam
 iacentes excitat et omnia experiri suadet.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>