in angusto vero comprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeuntibus verbis ? Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit ? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassavit, expectatione torsit. Eodem animo beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter dandum ; sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit ; ne tarde quidem, quia, cum omni in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit ; utique non contumeliose ; nam eum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat ? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio eius ignoscit. Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi, nos illam augemus ; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate nec cessante benignitate corrected by Lipsius: necessitate O. sacrilegi neclegentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur ; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret. At male cesserit. Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet ! Quae si quis non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet.