Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum indignius, indignius commonly supplied ; diffusius dixerim quam quod Bourgery ; discerni haec duo dixerim quod Préchac. vir optime Liberalis, dixerim, quam quod quam quod MG2: quod N, Hosius after a lacuna. beneficia nec dare scimus nec accipere. Sequitur enim, ut male collocata male debeantur ; de quibus non redditis sero querimur ; ista enim perierunt, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia nullum esse frequentius quam ingrati animi. Id evenire ex causis pluribus video. Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus ; beneficia sine ullo dilectu magis proicimus quam damus. Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium ; id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur. Decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo ; reddit enim beneficium, qui debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est. Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes. Gratiam omnem corrumpimus non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus. Quis nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel ? Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates properantes elusit ;