<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi011.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Tandem Iovi venit in mentem, privatis intra curiam
                morantibus senatoribus non licere<note>senatoribus non licere: <hi rend="italics">added by Buecheler.</hi></note> sententiam dicere nec disputare.
                <quote>Ego</quote> inquit <quote>p. c. interrogare vobis permiseram, vos mera
                    mapalia fecistis. Volo ut servetis disciplinam curiae. Hic qualiscunque est,
                    quid de nobis existimabit?</quote> Illo dimisso primus interrogatur sententiam
                Ianus pater. Is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo
                quantumvis vafer, qui semper videt <foreign xml:lang="grc">ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω.</foreign>
                <pb n="p.390"/> Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius
                persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta
                sunt. Multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc vulgo dari honorem.
                    <quote>Olim</quote> inquit <quote>magna res erat deum fieri: iam famam mimum
                    fecistis. Itaque ne videar in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne
                    quis post hunc diem deus fiat ex his, qui <foreign xml:lang="grc">ἀρούρης                        καρπὸν ἔδουσιν,</foreign> aut ex his, quos alit <foreign xml:lang="grc">ζείδωρος ἄρουρα.</foreign>. Qui contra hoc senatus consultum deus
                    factus, dictus pictusve erit, eum dedi Laruis et proximo munere inter novos
                    auctoratos ferulis vapulare placet.</quote> Proximus interrogatur sententiam
                Diespiter Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus: hoc quaestu
                se sustinebat, vendere civitatulas solebat. Ad hunc belle accessit Hercules et
                auriculam illi tetigit. Censet itaque in haec verba: <quote>Cum divus Claudius et
                    divum Augustum sanguine contingat nec minus divam Augustam aviam suam, quam ipse
                    deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re
                    publica esse aliquem qui cum Romulo possit 'ferventia rapa vorare,' censeo uti
                    divus Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum qui optimo iure factus sit,
                    eamque rem ad metamorphosis Ovidi adiciendam.</quote> Variae erant sententiae,
                et vide<pb n="p.392"/> batur Claudius sententiam vincere. Hercules enim, qui
                videret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat:
                    <quote>Noli mihi invidere, mea res agitur; deinde tu si quid volueris, in vicem
                    faciam; manus manum lavat.</quote></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Tunc divus Augustus surrexit sententiae suae loco
                dicendae, et summa facundia disseruit: <quote>Ego</quote> inquit "p. c. vos testes
                habeo, ex quo deus factus sum, nullum me verbum fecisse: semper meum negotium ago.
                Sed non possum amplius dissimulare, et dolorem, quem graviorem pudor facit,
                continere. In hoc terra marique pacem peperi? Ideo civilia bella compescui? Ideo
                legibus urbem fundavi, operibus ornavi, ut—quid dicam p. c. non invenio:
                omnia infra indignationem verba sunt. Confugiendum est itaque ad Messalae Corvini,
                disertissimi viri, illam sententiam <quote>pudet imperii.</quote> Hic, p. c., qui
                vobis non posse videtur muscam excitare, tam facile homines occidebat, quam canis
                adsidit. Sed quid ego de tot ac talibus viris dicam? Non vacat deflere publicas
                clades intuenti domestica mala. Itaque illa omittam, haec referam; nam etiam si
                        soror<note><hi rend="italics">MSS.</hi> sormea.</note> mea Graece nescit,
                ego scio:<foreign xml:lang="grc">ἔγγιον γόνυ κνήμης.</foreign> Iste quem videtis,
                per tot annos<pb n="p.394"/> sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut
                duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame; unum abnepotem L.
                Silanum. videris luppiter an in causa mala, certe in tua, si aequus futurus es. Dic
                mihi, dive Claudi, quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa
                cognosceres, antequam audires, damnasti? Hoc ubi fieri solet?
<milestone unit="section" n="11"/> In caelo non fit. Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat,
                uni Volcano crus fregit, quem<quote rend="blockquote"><l><foreign xml:lang="grc">ῤῖψε ποδὸς τεταγὼν ἀπὸ βηλοῦ θεσπεσίοιο</foreign></l></quote> et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinam,
                cuius aeque avunculus maior eram quam tuus, occidisti. <quote>Nescio</quote> inquis.
                Di tibi male faciant: adeo istuc turpius est, quod nescisti, quam quod occidisti. C.
                Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius
                Crassi filium vetuit Magnum vocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit. Occidit in
                una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, Tristionias, Assarionem, nobiles tamen,
                Crassum vero tam fatuum, ut etiam regnare posset. Hunc nunc deum facere vultis?
                Videte corpus eius dis iratis natum. Ad summam, tria verba cito dicat, et servum me
                ducat. Hunc deum quis colet? Quis credet? Dum tales deos facitis, nemo vos deos esse
                credet. Summa rei, p. c.,<pb n="p.396"/> si honeste me<note><hi rend="italics">Added by Buecheler.</hi></note> inter vos gessi, si nulli clarius respondi, vindicate iniurias meas. Ego pro
                sententia mea hoc censeo:" atque ita ex tabella recitavit: <quote>quando quidem
                    divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium
                    et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam
                    ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros
                    quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi
                    rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra
                    triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.</quote></p><p>Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit
                ad inferos, a caelo</p><quote rend="blockquote"><l><quote>illuc<note><hi rend="italics">Added by Buecheler.</hi></note> unde negant redire quemquam.</quote></l></quote></div></div></body></text></TEI>