<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi011.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> nisi fuisset
                illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat: ceteros omnes deos Romae
                reliquerat. <quote>Iste</quote> inquit <quote>mera mendacia narrat. Ego tibi dico,
                    quae cum illo tot annis vixi: Luguduni natus est, Marci municipem vides. Quod
                    tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus.
                    Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni
                    natum, ubi Licinus<note><hi rend="italics">Buecheler</hi> Licinusfor
                    Licinius.</note> multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam
                    ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes, et<note><hi rend="italics">Buecheler omits</hi> et <hi rend="italics">with one MS. and
                        brackets</hi> Lugudunenses.</note> multa milia inter Xanthum et Rhodanum
                    interesse.</quote> Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure
                irascitur. Quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat, illo
                gestu solutae manus<pb n="p.384"/> et ad hoc unum satis firmae, quo decollare
                homines solebat, iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos:
                adeo illum nemo curabat. tum Hercules <quote>audi me</quote> inquit <quote>tu
                    desine fatuari. Venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. Citiusmihi verum, ne tibi
                    alogias excutiam.</quote> Et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:</p><quote rend="blockquote"><l>exprome propere, sede qua genitus cluas,</l><l>hoc ne peremptus stipite ad terram accidas;</l><l>haec clava reges saepe mactavit feros.</l><l>Quid nunc profatu vocis incerto sonas?</l><l>Quae patria, quae gens mobile eduxit caput?</l><l>Edissere. Equidem regna tergemini petens</l><l>longinqua regis, unde ab Hesperio mari</l><l>Inachiam ad urbem nobile advexi pecus,</l><l>vidi duobus imminens fluviis iugum,</l><l>quod Phoebus ortu semper obverso videt,</l><l>ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit,</l><l>Ararque dubitans, quo suos cursus agat,</l><l>tacitus quietis adluit ripas vadis.</l><l>Estne illa tellus spiritus altrix tui?"</l></quote><p>Haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis<pb n="p.386"/> suae non est et
                timet <foreign xml:lang="grc">μωροῦ πληγήν.</foreign> Claudius ut vidit virum
                valentem, oblitus nugarum intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non
                habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque quantum
                intellegi potuit, haec visus est dicere: <quote>Ego te, fortissime deorum Hercule,
                    speravi mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui
                    nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram qui
                            tibi<note><hi rend="italics">So MSS. Buecheler reads</hi> Tiburi, <hi rend="italics">quoting Suet. Aug.</hi> 72.</note> ante templum tuum ius
                    dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis, quantum illic miseriarum
                    tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde
                    fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego
                    stercoris exhausi. Sed quoniam volo</quote>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><quote>Non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi
                    est. Modo dic nobis, qualem deum istum fieri velis. <foreign xml:lang="grc">Ἐπικούρειος θεὸς</foreign> non potest esse: <foreign xml:lang="grc">οὔτε
                    αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει;</foreign> Stoicus? Quomodo potest 'rotundus' esse, ut ait Varro, 'sine
                    capite, sine praeputio'? Est aliquid in illo Stoici dei, iam video: nec cor nec
                    caput habet. Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto
                    anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem
                    quantum quidem in illo<pb n="p.388"/> fuit, damnavit incesti. Silanum enim
                    generum suum occidit propterea quod sororem suam, festivissimam omnium
                    puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem vocare. 'Quare' inquit
                    'quaero enim, sororem suam?' Stulte, stude: Athenis dimidium licet, Alexandriae
                    totum. 'Quia Romae' inquis 'mures molas lingunt.' Hic nobis curva corriget? quid
                    in cubiculo suo faciat, nescit, et iam 'caeli scrutatur plagas'? Deus fieri
                    vult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut
                    deum orant <foreign xml:lang="grc">μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν</foreign>?</quote></p></div></div></body></text></TEI>