nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat. Iste inquit mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis vixi: Luguduni natus est, Marci municipem vides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus Buecheler Licinusfor Licinius. multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes, et Buecheler omits et with one MS. and brackets Lugudunenses. multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse. Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat, illo gestu solutae manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. tum Hercules audi me inquit tu desine fatuari. Venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. Citiusmihi verum, ne tibi alogias excutiam. Et quo terribilior esset, tragicus fit et ait: exprome propere, sede qua genitus cluas, hoc ne peremptus stipite ad terram accidas; haec clava reges saepe mactavit feros. Quid nunc profatu vocis incerto sonas? Quae patria, quae gens mobile eduxit caput? Edissere. Equidem regna tergemini petens longinqua regis, unde ab Hesperio mari Inachiam ad urbem nobile advexi pecus, vidi duobus imminens fluviis iugum, quod Phoebus ortu semper obverso videt, ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit, Ararque dubitans, quo suos cursus agat, tacitus quietis adluit ripas vadis. Estne illa tellus spiritus altrix tui?" Haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis suae non est et timet μωροῦ πληγήν. Claudius ut vidit virum valentem, oblitus nugarum intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque quantum intellegi potuit, haec visus est dicere: Ego te, fortissime deorum Hercule, speravi mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram qui tibi So MSS. Buecheler reads Tiburi, quoting Suet. Aug. 72. ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis, quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. Sed quoniam volo Non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobis, qualem deum istum fieri velis. non potest esse: οὔτε αὐτὸσ πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει; Stoicus? Quomodo potest 'rotundus' esse, ut ait Varro, 'sine capite, sine praeputio'? Est aliquid in illo Stoici dei, iam video: nec cor nec caput habet. Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti. Silanum enim generum suum occidit propterea quod sororem suam, festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem vocare. 'Quare' inquit 'quaero enim, sororem suam?' Stulte, stude: Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. 'Quia Romae' inquis 'mures molas lingunt.' Hic nobis curva corriget? quid in cubiculo suo faciat, nescit, et iam 'caeli scrutatur plagas'? Deus fieri vult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν ?