<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi011.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris
                    anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec
                    gratiae dabitur. Haec ita vera. Si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero,
                    non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem
                    obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. Si
                    libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico
                    iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui
                    Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem
                    <quote>non passibus aequis.</quote> Velit nolit, necesse est illi omnia videre,
                    quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et
                    Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram
                    pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse
                    caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis
                    conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem<pb n="p.372"/> occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero,
                    ita illum salvum et felicem habeam.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><quote rend="blockquote"><l>Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum</l><l>lucis, et obscuri crescebant tempora somni,</l><l>iamque suum victrix augebat Cynthia regnum,</l><l>et deformis hiemps gratos carpebat honores</l><l>divitis autumni, iussoque senescere Baccho</l><l>carpebat raras serus vindemitor uvas.</l></quote> Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies III idus
                    Octobris. Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter
                    horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat.<quote>Nimis
                        rustice</quote> inquies: cum omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere,
                    ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?"<quote rend="blockquote"><l>lam medium curru Phoebus diviserat orbem</l><l>et propior nocti fessas quatiebat habenas</l><l>obliquo flexam deducens tramite lucem:</l></quote>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat.
                    Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis
                    seducit et ait: "Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec
                    unquam tam diu cruciatus cesset?<note><hi rend="italics">So MSS: Buecheler</hi>
                        orbem <hi rend="italics">unnecessarily.</hi></note>
                    <pb n="p.374"/> Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur. Quid huic
                    et rei publicae invides? Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex
                    quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est
                    mirum si errant et horam eius nemo novit; nemo enim unquam illum natum putavit. Fac
                    quod faciendum est:<quote rend="blockquote"> Dede neci, melior vacua sine regnet in
                        aula.'"</quote></p><p>Sed Clotho <quote>ego mehercules</quote> inquit <quote>pusillum temporis adicere illi
                    volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim
                    omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet
                    aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.</quote> Aperit
                    tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius
                    Claudii. <quote>Hos</quote> inquit <quote>tres uno anno exiguis intervallis temporum
                        divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui
                        modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa,
                        subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus.</quote></p><p><quote rend="blockquote"><l>Haec ait et turpi convolvens stamina fuso</l><l>abrupit stolidae regalia tempora vitae.</l><pb n="p.376"/><l>At Lachesis redimita comas, ornata capillos,</l><l>Pieria crinem lauro frontemque coronans,</l><l>candida de niveo subtemina vellere sumit</l><l>felici moderanda manu, quae ducta colorem</l><l>assumpsere novum. Mirantur pensa sorores:</l><l>mutatur vilis pretioso lana metallo,</l><l>aurea formoso descendunt saecula filo.</l><l>Nec modus est illis, felicia vellera ducunt</l><l>et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa.</l><l>Sponte sua festinat opus nulloque labore</l><l>mollia contorto descendunt stamina fuso.</l><l>Vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos.</l><l>Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris,</l><l>et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat.</l><l>Detinet intentas cantu fallitque laborem.</l><l>Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,</l><l>plus solito nevere manus, humanaque fata</l><l>laudatum transcendit opus. <quote>Ne demite, Parcae</quote></l><l>Phoebus ait "vincat mortalis tempora vitae</l><pb n="p.378"/><l>ille, mihi similis vultu similisque decore</l><l>nec cantu nec voce minor. Felicia lassis</l><l>saecula praestabit legumque silentia rumpet.</l><l>Qualis discutiens fugientia Lucifer astra</l><l>aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,</l><l>qualis cum primum tenebris Aurora solutis</l><l>induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem</l><l>lucidus, et primos a carcere concitat axes:</l><l>talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem</l><l>aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso</l><l>vultus, et adfuso cervix formosa capillo."</l></quote> haec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faveret, fecit
                illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent
                    omnes<quote rend="blockquote"><l><foreign xml:lang="grc">χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων.</foreign><note>A fragment from the Cresphontes of Euripides (Nauck, 452).</note></l></quote> Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit vivere videri. Exspiravit
                autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. Ultima vox eius
                haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum<pb n="p.380"/> emisisset illa
                    parte, qua facilius loquebatur: <quote>vae me, puto, concacavi me.</quote> Quod an
                fecerit, nescio: omnia certe concacavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Quae in terris postea sint acta, supervacuum est
                referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant memoriae quae gaudium
                publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae acta sint,
                audite: fides penes auctorem erit. Nuntiatur Iovi venisse quendam bonae staturae,
                bene canum; nescio quid ilium minari, assidue enim caput movere; pedem dextrum
                trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono
                et voce confusa; non intellegere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum nec
                ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et
                nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. Tum
                Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra
                timuerit. Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris
                animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi
                tertium decimum laborem venisse. Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit
                itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait:<quote rend="blockquote"><l><foreign xml:lang="grc">τίς πόθεν εἶς ἀνδρῶν, πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες;</foreign></l></quote>
                <pb n="p.382"/> Claudius gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum
                aliquem historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se esse
                significant ait:</p><quote rend="blockquote"><l><foreign xml:lang="grc">Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν.</foreign></l></quote><p>Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:</p><quote rend="blockquote"><l><foreign xml:lang="grc">ἔνθα δʼ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δʼ αὐτούς.</foreign></l></quote><p>Et imposuerat Herculi minime vafro,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> nisi fuisset
                illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat: ceteros omnes deos Romae
                reliquerat. <quote>Iste</quote> inquit <quote>mera mendacia narrat. Ego tibi dico,
                    quae cum illo tot annis vixi: Luguduni natus est, Marci municipem vides. Quod
                    tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus.
                    Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni
                    natum, ubi Licinus<note><hi rend="italics">Buecheler</hi> Licinusfor
                    Licinius.</note> multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam
                    ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes, et<note><hi rend="italics">Buecheler omits</hi> et <hi rend="italics">with one MS. and
                        brackets</hi> Lugudunenses.</note> multa milia inter Xanthum et Rhodanum
                    interesse.</quote> Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure
                irascitur. Quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat, illo
                gestu solutae manus<pb n="p.384"/> et ad hoc unum satis firmae, quo decollare
                homines solebat, iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos:
                adeo illum nemo curabat. tum Hercules <quote>audi me</quote> inquit <quote>tu
                    desine fatuari. Venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. Citiusmihi verum, ne tibi
                    alogias excutiam.</quote> Et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:</p><quote rend="blockquote"><l>exprome propere, sede qua genitus cluas,</l><l>hoc ne peremptus stipite ad terram accidas;</l><l>haec clava reges saepe mactavit feros.</l><l>Quid nunc profatu vocis incerto sonas?</l><l>Quae patria, quae gens mobile eduxit caput?</l><l>Edissere. Equidem regna tergemini petens</l><l>longinqua regis, unde ab Hesperio mari</l><l>Inachiam ad urbem nobile advexi pecus,</l><l>vidi duobus imminens fluviis iugum,</l><l>quod Phoebus ortu semper obverso videt,</l><l>ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit,</l><l>Ararque dubitans, quo suos cursus agat,</l><l>tacitus quietis adluit ripas vadis.</l><l>Estne illa tellus spiritus altrix tui?"</l></quote><p>Haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis<pb n="p.386"/> suae non est et
                timet <foreign xml:lang="grc">μωροῦ πληγήν.</foreign> Claudius ut vidit virum
                valentem, oblitus nugarum intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non
                habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque quantum
                intellegi potuit, haec visus est dicere: <quote>Ego te, fortissime deorum Hercule,
                    speravi mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui
                    nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram qui
                            tibi<note><hi rend="italics">So MSS. Buecheler reads</hi> Tiburi, <hi rend="italics">quoting Suet. Aug.</hi> 72.</note> ante templum tuum ius
                    dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis, quantum illic miseriarum
                    tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde
                    fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego
                    stercoris exhausi. Sed quoniam volo</quote>
</p></div></div></body></text></TEI>