<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi011.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris
                    anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec
                    gratiae dabitur. Haec ita vera. Si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero,
                    non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem
                    obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. Si
                    libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico
                    iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui
                    Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem
                    <quote>non passibus aequis.</quote> Velit nolit, necesse est illi omnia videre,
                    quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et
                    Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram
                    pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse
                    caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis
                    conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem<pb n="p.372"/> occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero,
                    ita illum salvum et felicem habeam.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><quote rend="blockquote"><l>Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum</l><l>lucis, et obscuri crescebant tempora somni,</l><l>iamque suum victrix augebat Cynthia regnum,</l><l>et deformis hiemps gratos carpebat honores</l><l>divitis autumni, iussoque senescere Baccho</l><l>carpebat raras serus vindemitor uvas.</l></quote> Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies III idus
                    Octobris. Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter
                    horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat.<quote>Nimis
                        rustice</quote> inquies: cum omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere,
                    ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?"<quote rend="blockquote"><l>lam medium curru Phoebus diviserat orbem</l><l>et propior nocti fessas quatiebat habenas</l><l>obliquo flexam deducens tramite lucem:</l></quote>
</p></div></div></body></text></TEI>