Horrore vinctum trepidus astrinxit rigor. Ner. Parere dubitas? Praef. Cur meam damnas fidem? Ner. Quod parcis hosti. Praef. Femina hoc nomen capit? Ner. Si scelera cepit. Praef. Estne qui sontem arguat? Ner. Populi furor. Praef. Quis regere dementes valet? Ner. Qui concitare potuit. Praef. Haud quemquam reor. Ner. Mulier, dedit natura cui pronum malo animum, ad nocendum pectus instruxit dolis. Praef. Sed vim negavit, Ner. Vt ne inexpugnabilis esset, sed aegras frangeret vires timor vel poena; quae iam sera damnatam premet diu nocentem, tolle consilium ac preces et imperata perage: devectam rate procul in remotum litus interimi iube, tandem ut residat pectoris nostri timor. Chorus Octavia O funestus multis populi dirusque favor, qui cum flatu vela secundo ratis implevit vexitque procul, languidus idem deserit alto saevoque mari. flevit Gracchos miseranda parens, perdidit ingens quos plebis amor nimbisque favor genere illustres, pietate fide lingua claros, pectore fortes, legibus acres. te quoque, Livi, simili leto Fortuna dedit, quem neque fasces texere suae nec tecta domus, plura referre