sortita fratris more Iunonis toros. Ner. Incesta genetrix detrahit generi fidem, animusque numquam coniugis iunctus mihi. Sen. Teneris in annis haud satis clara est fides, pudore victus cum tegit flammas amor. Ner. Hoc equidem et ipse credidi frustra diu, manifesta quamvis pectore insociabili vultuque signa properent odium mei, tandem quod ardens statuit ulcisci dolor. dignamque thalamis coniugem inveni meis genere atque forma, victa cui cedat Venus Iovisque coniunx et ferox armis dea. Sen. Probitas fidesque coniugis, mores pudor placeant marito: sola perpetuo manent subiecta nulli mentis atque animi bona; florem decoris singuli carpunt dies. Ner. Omnes in unam contulit laudes deus talemque nasci fata voluerunt mihi. Sen. Recedet a te (temere ne credas) amor. Ner. Quem summovere fulminis dominus nequit, caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta Ditisque regna, detrahit superos polo? Sen. Volucrem esse Amorem fingit immitem deum mortalis error, armat et telis manus arcuque sacras, instruit saeva face genitumque credit Venere, Vulcano satum: vis magna mentis blandus atque animi calor Amor est; iuventa gignitur, luxu otio nutritur inter laeta Fortunae bona. quem si fovere atque alere desistas, cadit