orbi quietem, saeculo pacem suo. haec summa virtus, petitur hac caelum via. sic ille patriae primus Augustus parens complexus astra est colitur et templis deus. illum tamen Fortuna iactavit diu terra marique per graves belli vices, hostes parentis donec oppressit, sui; tibi numen incruenta summisit suum et dedit habenas imperi facili manu nutuque terras maria subiecit tuo. invidia tristis victa consensu pio cessit; senatus, equitis accensus favor; plebisque votis atque iudicio patrum tu pacis auctor, generis humani arbiter electus orbem iam sacra specie regis patriae parens: quod nomen ut serves petit suosque cives Roma commendat tibi. Ner. Munus deorum est, ipsa quod servit mihi Roma et senatus quodque ab invitis preces humilesque voces exprimit nostri metus. servare cives principi et patriae graves, claro tumentes genere quae dementia est, cum liceat una voce suspectos sibi mori iubere? Brutus in caedem ducis, a quo salutem tulerat, armavit manus: invictus acie, gentium domitor, Iovi aequatus altos ipse per honorum gradus Caesar nefando civium scelere occidit. quantum cruoris Roma tum vidit sui. lacerata totiens! ille qui meruit pia