Praecipere mitem convenit pueris senem. Sen. Regenda magis est fervida adolescentia. Ner. Aetate in hac sat esse consilii reor. Sen. Vt facta superi comprobent semper tua. Ner. Stulte verebor, ipse cum faciam, deos. Sen. Hoc plus verere quod licet tantum tibi. Ner. Fortuna nostra cuncta permittit mihi. Sen. Crede obsequenti parcius: levis est dea. Ner. Inertis est nescire quid liceat sibi. Sen. Id facere laus est quod decet, non quod licet. Ner. Calcat iacentem vulgus. Sen. Invisum opprimit. Ner. Ferrum tuetur principem. Sen. Melius fides. Ner. Decet timeri Caesarem. Sen. At plus diligi. Ner. Metuant necesse est— Sen. Quicquid exprimitur grave est. Ner. Iussisque nostris pareant. Sen. Iusta impera. Ner. Statuam ipse. Sen. Quae consensus efficiat rata. Ner. Respectus ensis faciet. Sen. Hoc absit nefas. Ner. An patiar ultra sanguinem nostrum peti, inultus et contemptus ut subito opprimar? exilia non fregere summotos procul Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor armat ministros sceleris in caedem meam, absentium cum maneat etiam ingens favor in urbe nostra, qui fovet spes exulum. tollantur hostes ense suspecti mihi, invisa coniunx pereat et carum sibi fratrem sequatur, quicquid excelsum est cadat. Sen. Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare,