interius alte condidit sacro sinu. sed in parentis viscera intravit suae deterior aetas: eruit ferrum grave aurumque, saevas mox et armavit manus; partita fines regna constituit, novas extruxit urbes/ tecta defendit sua, aliena telis aut petit praedae imminens. neglecta terras fugit et mores feros hominum et cruenta caede pollutas manus Astraea virgo, siderum magnum decus. cupido belli crevit atque auri fames totum per orbem, maximum exortum est malum luxuria, pestis blanda, cui vires dedit roburque longum tempus atque error gravis. collecta vitia per tot aetates diu in nos redundant: saeculo premimur gravi, quo scelera regnant, saevit impietas furens, turpi libido Venere dominatur potens, luxuria victrix orbis immensas opes iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit. sed ecce, gressu fertur attonito Nero trucique vultu, quid ferat mente horreo. Nero Praefectus Seneca Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi Sullaeque caesi referat abscisum caput. Praef. Iussa haud morabor: castra confestim petam. Sen. Nihil in propinquos temere constitui decet. Ner. Iustum esse facile est cui vacat pectus metu. Sen. Magnum timoris remedium clementia est. Ner. Extinguere hostem maxima est virtus ducis. Sen. Servare cives maior est patriae patri.