Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, solis et currus sacros mundique motus solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus; qui si senescit, tantus in caecum chaos casurus iterum: tunc adest mundo dies supremus ille, qui premat genus impium caeli ruina, rursus ut stirpem novam generet renascens melior, ut quondam tulit iuvenis, tenente regna Saturno poli. tunc illa virgo, numinis magni dea, Iustitia, caelo missa cum sancta Fide terris regebat mitis humanum genus. non bella norant, non tubae fremitus truces, non arma gentes, cingere assuerant suas muris nec urbes: pervium cunctis iter, communis usus omnium rerum fuit; et ipsa Tellus laeta fecundos sinus pandebat ultro, tam piis felix parens et tuta alumnis. alia sed suboles minus conspecta mitis, tertium sollers genus novas ad artes extitit, sanctum tamen; mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas