coniugis, heu me, pater, insidiis oppresse iaces servatque domus cum prole tua capta tyranno. Nutrix Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito† latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates. en qui Britannis primus imposuit iugum, ignota tantis classibus texit freta interque gentes barbaras tutus fuit et saeva maria, coniugis scelere occidit; mox illa gnati: cuius extinctus iacet frater venenis, maeret infelix soror eademque coniunx nec graves luctus valet ira coacta tegere crudelis viri; quem sancta refugit semper, atque odio pari ardens maritus mutua flagrat face. animum dolentis nostra solatur fides pietasque frustra: vincit immitis dolor consilia nostra nec regi mentis potest generosus ardor, sed malis vires capit. heu quam nefandum prospicit noster timor scelus, quod utinam numen avertat deum. Octavia Nutrix O mea nullis aequanda malis fortuna, licet repetam luctus, Electra tuos. tibi maerenti caesum licuit