Renovare luctus parce cum fletu pios, manes parentis neve sollicita tuae, graves furoris quae sui poenas dedit. Chorus Romanorum Quae fama modo venit ad aures? utinam falso credita perdat frustra totiens iactata fidem, nec nova coniunx nostri thalamos principis intret teneatque suos nupta penates Claudia proles; edat partu pignora pacis qua tranquillus gaudeat orbis servetque decus Roma aeternum, fratris thalamos sortita tenet maxima Iuno; soror Augusti sociata toris cur a patria pellitur aula? sancta quid illi prodest pietas divusque pater, quid virginitas castusque pudor? nos quoque nostri sumus immemores post fata ducis, cuius stirpem prodimus aegro suadente metu. vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et