deus Alcides possidet Heben nec Iunonis iam timet iras, cuius gener est qui fuit hostis, vicit sapiens tamen obsequium coniugis altae pressusque dolor: sola Tonantem tenet aetherio' secura toro maxima Iuno, nec mortali captus forma deserit altam Iuppiter aulam, tu quoque, terris altera Iuno, soror Augusti coniunxque, graves vince dolores. Oct. Iungentur ante saeva sideribus freta et ignis undae, Tartaro tristi polus, lux alma tenebris, roscidae nocti dies, quam cum scelesti coniugis mente impia mens nostra, semper fratris extincti memor. utinam nefandi principis dirum caput obruere flammis caelitum rector paret, qui saepe terras fulmine infesto quatit mentesque nostras ignibus terret sacris novisque monstris; vidimus caelo iubar ardens cometam pandere infestam facem, qua plaustra tardus noctis aeterna vice regit Bootes, frigore Arctoo rigens: en ipse diro spiritu saevi ducis polluitur aether, gentibus clades novas minantur astra, quas regit dux impius. non tam ferum Typhona neglecto Iove irata Tellus edidit quondam parens: