sed tu, nigrantis regna qui torques poli, para laborem (scelera quae quisquam ausus est, hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est eripere terris) horridam poenam para. Sisyphia cervix cesset et nostros lapis impellat umeros; me Tagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim; merui manus praebere turbinibus tuis, quaecumque regem Thessalum torques rota; effodiat avidus hinc et hinc vultur libras; vacat una Danais, has ego explebo vices: laxate manes, recipe me comitem tibi, Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo utroque dextra est scelere, seu mater nocens seu dira soror' es; adde me comitem tuis, Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam, Althaea mater, recipe, nunc veram tui agnosce prolem— quid tamen tantum manus vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi quaecumque fidae coniuges nemoris sacri lucos tenetis; si qua 'respersit manus viri cruore nec memor castae facis stricto cruenta Belias ferro stetit, in me suas agnoscat et laudet manus, in hanc abire coniugum turbam libet; sed et illa fugiet turba tam diras manus, invicte coniunx, innocens animus mihi, scelesta manus est. pro nimis mens credula, pro Nesse fallax atque semiferi doli! auferre cupiens paelici eripui mihi.