quo. misera, pergis? cur tuas damnas manus? Dei. Damnat meas devictus Alcides manus: placet scelus punire. Hyl. Si novi Herculem. aderit cruenti forsitan victor mali dolorque fractus cedet Alcidae tuo. Dei. Exedit artus virus ut fama est hydrae; immensa pestis coniugis membra abstulit. Hyl. Serpentis illi virus enectae autumas haut posse vinci qui malum vivum tulit? elisit hydram, dente † cum fixo tenens media palude victor, effuso obrutus artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet, qui vicit ipsas horridi Nessi manus? Dei. Frustra tenetur ille qui statuit mori. vixit satis quicumque cum Alcide occidit: proinde lucem fugere decretum est mihi. Nvt. Per has aniles ecce te supplex comas atque ubera ista paene materna obsecro: depone tumidas pectoris laesi minas mortisque dirae expelle decretum horridum. Dei. Quicumque misero forte dissuadet mori, crudelis ille est: interim poena est mori, sed saepe donum; pluribus veniae fuit. Nvt. Defende saltem dexteram, infelix, tuam fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat. Dei. Defendar illic: inferi absolvent ream, a me ipsa damnor; purget has Pluton manus.. stabo ante ripas immemor, Lethe, tuas et umbra tristis coniugem excipiam meum.