'resistite' inquit 'non furor mentem abstulit, furore gravius istud atque ira malum est: in me iuvat saevire.' vix pestem indicat et saevit: artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu. exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem non posse vidi; trahere conatus tamen et membra traxit: corporis palla horridi pars est et ipsa: pestis immiscet cuti. nec causa dirae cladis in medio patet, sed causa tamen est; vixque sufficiens malo nunc ore terram languidus prono premit, nunc poscit undas: unda non vincit malum; fluctisona quaerit litora et pontum occupat: familiaris illum retinet errantem manus. o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares. nunc puppis illum litore Euboico refert Austerque lenis pondus Herculeum rapit; destituit animus membra, nox oculos premit. Dei. Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus, natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum. reddendus orbi est: quod potes redde exhibe: eat per artus ensis exactus meos. sic, sic agendum est. tam levis poenas manus tantas reposcit? perde fulminibus, socer, nurum scelestam. nec levi telo manus armetur: illud fulmen exiliat polo, quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, hydram cremasses: pestem ut insolitam feri et ut noverca potius irata malum.