miseranda, maeres. Dei. Quam prope a leto tamen ede, ede quaeso iaceat Alcides mens. Hyl. Mors refugit illum victa quae in regno suo semel est nec audent fata tam vastum nefas admittere, ipsas forsitan trepida colus Clotho manu proiecit et fata Herculis timet peragere, pro diem, infandum diem! hocne ille summo magnus Alcides erit? Dei. Ad fata et umbras adque peiorem polum praecedere illum dicis? an possum prior mortem occupare? fare, si nondum occidit. Hyl. Euboica tellus vertice immenso tumens pulsatur omni latere: Phrixeum mare scindit Caphereus, servit hoc Austro latus; at qua nivosi patitur Aquilonis minas, Euripus undas flectit instabilis vagas septemque cursus volvit et totidem refert, dum lassa Titan mergat Oceano iuga. hic rupe celsa, multa quam nubes ferit, annosa fulgent templa Cenaei Iovis. ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis non false messis genitor et largo sacer splendescat ignis ture, quod Phoebum colens